monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 85, 4
Praeterea quia docto viro loquor, et tam divinis Scripturis, quam saeculi litteris erudito, illud dignationem tuam admonitam volo, ne me putes in modum rustici Balatronis cuncta Origenis reprobare quae scripsit: quod in me criminantur ἀκαιροσπουδασταὶ eius: et quasi Dionysium Philosophum arguant, subito mutasse sententiam: sed tantum prava dogmata repudiare. Scio enim aequali maledicto eos subiacere, qui bona mala dicunt; et illos qui mala bona iudicant: qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum . Aut quae est tanta pertinacia, sic laudare alicuius doctrinam, ut sequare blasphemiam?